Hľadaný výraz: Jn 14,1-14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite. 2 In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum? 3 Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis. 4 Et quo ego vado, scitis viam ”. 5 Dicit ei Thomas: “ Domine, nescimus quo vadis; quomodo possumus viam scire? ”. 6 Dicit ei Iesus: “ Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me. 7 Si cognovistis me, et Patrem meum utique cognoscetis; et amodo cognoscitis eum et vidistis eum ”. 8 Dicit ei Philippus: “ Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis ”. 9 Dicit ei Iesus: “ Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: “Ostende nobis Patrem”? 10 Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua. 11 Credite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alioquin propter opera ipsa credite. 12 Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. 13 Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio; 14 si quid petieritis me in nomine meo, ego faciam.

1

mail   print   facebook   twitter